Epistola ad Hebraeos*

Caput 11: Versus 27

Non veritus.Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiae, si in apertum periculum se praecipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judaeis, qui et suis praecepit:Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliamMatth. 10..
(* Traductions européennes)